PETRUS Beneventaus

PETRUS Beneventaus
PETRUS Beneventaus
Notarius Innocentii III. collectionis tertiae Decretalium auctor. Cûm namque tertiam hanc collectionem adornâsset Bernardus Compostellanus, ex Registris Innocentii, quae collectio Romana est: offensi romani, quod usu iudiciorum minus recepta referret, ab Innocentio impetrârunt, ut Pontifioiâ auctoritate aliquaq Collectio cderetur. Quare Innocentius Notarium suum Petrum, annô Pontificats 12. qui fuit Christi nati 1210. operi praefecit; tumque primum auctoritate publicâ facta Collectio Iuris Pontificii est. Superiores enim omnes sive Decretorum sive Deeretalium Collectiones privatâ solum auctoritate scripserunt et Rescripta ab illis consignata negari poterant, nisi a Scriniariis Ecclesiae Romanae probarentur. Hanc vero Volectionem Petri Beneventani, quinquennio post, quarta Collectio sequuta est, sub eodem Pontifice, circa A. C. 1215. occasione Concilii Lateranensis IV. Vide Gerh. von Mastricht Histor, Iur. Eccl. num. 350. et 351.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”